Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 126v --

et ante ruinam exaltatur spiritus. Quod si iam affectione mali interius cecidit, nisi repente culpam agnoscat | et doleat, quomodo non etiam exterius iniqua operatione labetur? quomodo dum multos probitatis laude anteire se existimat, non de aliis obloquetur? non aliorum uitam carpet? et insectatione lacesset? Quamobrem iterum Salomon ait: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 17 Expedit magis ursę occurrere raptis foetibus | quam fatuo confidenti sibi in stulticia sua. Non enim fama honesti deperit, si a fera mordearis | sed si linguę petulantis iaculo ictus fueris, periculum est ne inter infames computeris. Et licet mala hominum opinio de te innocente tibi non noceat, nocet tamen aliis, qui te sibi similem rati sese corrigere negligunt | et quasi te autore in malo perseuerant. Incipiet autem et tibi detrimento esse, si in tua infamia contemnes lapsum proximorum. Ideo dicitur: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 22 Qui negligit famam suam crudelis est. Melius est bonum nomen quam diuitię multę. In sua uero iustitia confidenti ab Apostolo dicitur: [ERROR: no reftable :] Ad Cor. 1 10 Qui se existimat stare, uideat ne cadat. et alibi: [ERROR: no reftable :] Ad Gal. 6 Siquis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit et non in altero. Illi quippe in altero habent gloriam, qui malunt laudari ab hominibus | quam a Deo probari. His quidem non tam uirtus ipsa placet | quam umbra quędam simulatio-que uirtutis, non habentes curę ut boni sint, sed ut esse uideantur. Et hoc quidem in causa est, ut se aliquis arroganter iactet | et alios contemnat | et parui reputet. Sed talem condemnat propheta dicens: [ERROR: no reftable :] Esa. 33 Vę qui predaris, nonne et ipse predaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Certissimum quippe est, quod malum a iusto Iudice recipiet, qui malum proximo suo machinabitur. [ERROR: no reftable :] Hier. 42 Spreuerunt Hieremiam Iohanan et qui cum illo erant | contempto-que eius consilio abierunt in Aegyptum | et gladius regis Babylonis, quem fugiebant, ibi concidit illos, cum in

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.