Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 659 --

terra Iuda si prophetam audissent, a periculo tuti forent. Spernunt etiam superbi eos qui in monasteriis Deo seruiunt, et quod seculo renunciarint irrident, ipsi mox ridiculi futuri demoniis. [ERROR: no reftable :] Para. 15 Michol Sic fatua Michol uirum suum Dauidem derisit | ante arcam Domini saltantem atque ludentem | et ephot lineo indutum. Hoc autem regis seruitium quam gratum esset Domino superbę mulieris mulcta ostendit. Eam enim ob rem sterilitate damnatur, ne de illo habeat liberos, quem Deo deuotum despexit. [ERROR: no reftable :] Nicanor Mac. primo 7 Sic et impius Nicanor cum exercitu missus a Demetrio Antiochię rege, ascendens montem Syon | ludibrio habuit sacerdotes, ipsa sibilauit sacrificia | et minatus est ferro se igni-que cuncta uastaturum, nisi Iudam et omnes qui ipsum sequebantur sibi traderent. Occurrit illi Iudas cum trium milium manu tantum | castra-que eius contriuit | cecidit Nicanor, plurimi de suis desyderati sunt | caput et dextera superbissimi ducis ante portam Hierosolymę urbis suspensa. ut omnibus pateret | spes eorum in contrarium uerti qui diuina incessere pręsumunt, psalmista dicente: [ERROR: no reftable :] ps. 128 Confundantur et conuertantur retrorsum omnes qui oderunt Syon | fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam euellatur exaruit. Ab his liberari precatur iustus cum ait: [ERROR: no reftable :] ps. 122 Miserere nostri Domine miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione | multum repleta est anima nostra, opprobrium abundantibus et despectio superbis.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.