Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 20v --

triens tertia pars, id est uncię quattuor, quincunx quinque uncię sunt, semis dimidium assis, id est sex uncię, septunx septem uncię, bes octo, dodrans nouem, dextans decem, deunx undecim, as duodecim, id est tota summa. [ERROR: no reftable :]Hoc ut plenius eqs.: cf. Per. 1,280; cf. F ont . Dodrantem ergo, hoc est ex duodecim partibus bonorum nouem, Lucio Celso quas ante legauerat, nunc adimit. Lege autem Falcidia, a Falcidio lata, cauetur ne plus dodrante legare liceret, propterea quod multi hęreditatem adire recusabant. [ERROR: no reftable :] Cf. Pomp. Laet. ' De legibus libellus ', f. [Bvi] Instrumentum rusticum : aratra, ligones, sarculos, falces putatorias, bidentes et alia ad rus excolendum parata. Postremo filiis, si absque liberis decesserint, substituit heredem Marcellum Tucidanum.

37.3. Vide quam paucis uerbis ista omnia comprehensa sunt, quę nostri temporis tabellionibus si scribere contigisset, uix mille uersuum ambagibus meandrisque absoluissent, neque id quidem Latinę dictionis structura, sed inepta prorsus atque uulgari, ut dolendum sit nostros a ueteribus tantum degenerasse, tantum, inquam, et uerborum corrupisse usum et consuetudinem dictandi deprauasse. Quum enim doctissimus quisque ad conscribendas forenses actiones publicosque codicillos

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.