Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 20 -- qui
liber natus est. Vindicia manumissus : id est manus correptione liberatus. Mos enim erat
ut dominus tenens manu seruum diceret: "Hunc hominem liberum esse uolo" statimque de
manu emitteret,
[ERROR: no reftable :]
Cf. Per. 4,136,7-19 ?
atque ita seruus uindicabatur in libertatem dicebaturque
uindicia manumissus. Vindiciarum etiam actio erat quando inter se litigantes parum terrę
de qua litigabant ad prętorem deferrent et eius possessionem sibi quisque uindicare
niteretur. Quod etiam manus correptio dicitur et uindicatio et ex iure manu consertum.
[ERROR: no reftable :]
Cf. Per . 4,137,4-10 ?
Mundum muliebrem : ornatum mulieris, quo illa mundior, id est
ornatior, in publicum procedat.
[ERROR: no reftable :]
Cf. Mai. 'Mundus muliebris' ?
Contra decreta amplissimi ordinis : id est tribunitię
potestatis. Lege enim tutelari cautum erat nequis tutor per simulationem pupillum
fraudaret.
[ERROR: no reftable :]
Cf. Pomp. Laet. ' De legibus libellus ',
f. [Bvi v]
Hic autem pupillam, cuius curam gerebat, inconsulto illo a quo
tutor appositus fuerat per dolum sibi copulauerat. Dodrantem : reuocat quod olim fuerat
testatus. Hoc ut plenius intelligas, totum bonorum corpus as dicitur. As in XII uncias
diuidebatur. Vncia duodecima pars assis erat, sextans pars sexta est assis, id est duę
uncię, quadrans pars quarta, id est tres uncię,
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
|