Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 19v --

37.2. Kłis Sextilibus : die prima Augusti, qui et Sextilis dicitur. Consulibus : per consules tempora designabantur. Testament. iur. mili. : militibus liberam testamenti factionem primus quidem diuus Iulius Cęsar concessit, ut, quoquo modo testati fuissent, rata esset eorum uoluntas. [ERROR: no reftable :] Cf. Maph. Veg. 'Militibus liberam' ( cf. Dig. 29,1,1) Alioqui testamentum non iure factum dicebatur, ubi solennia iuris deerant. [ERROR: no reftable :] Cf. Maph. Veg. 'Testamentum aut' (cf. Dig. 28,3,1) Fundos Baleares : Baleares insulę sunt in mari Hispanico, quod ab eis Balearicum denominatur. Hi fundi olim maioribus suis dati fuerunt, quando Hannibal, Carthaginensium dux, ab Italia fuit expulsus. Hos ergo fundos legat Aurelio Tucidano et simul tacitam pecuniam . Tacitam pecuniam intelligo uel quam ei tacite sine teste crediderat, uel quam ipse in numerato habebat, non in nominibus, ut tacita sit quasi non scripta nec in tabulis relata. Via Latina : qua in Latium itur. Porta etiam Latina dicitur quę ad uiam hanc spectat. Latium uero ea pars Italię est quę inter Alpes patet et Apeninum, Romaque ipsa cum finibus suis Latii pars est. (Libertus. Ingenuus) Liberto Aug. uindicia manumisso : inter libertum et ingenuum hoc differt quod libertus is est qui seruitute liberatus est, ingenuus

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.