Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 7v --

prouidum, boni et ęqui studiosum. Quidam externorum principum, quum armis inter se pro finibus decertarent, conuenisse feruntur eius iudicio stare, ratum habituri quicquid decreuisset. [ERROR: no reftable :](Faustina) Anniam Faustinam duxit uxorem, quam tertio imperii sui anno defunctam consecrari passus est. [ERROR: no reftable :] Cf. SHA, Ant. Pius 6,7 Senatus igitur, cum ipsi quoque consecrato arcus uel statuę honorem statuisset, dignam iudicauit quę glorię principi exhibitę particeps fieret. Magna profecto optimi uiri felicitas mulierem habere thori pariter uirtutisque consortem. Fuit et alia Faustina, huius Faustinę filia, quam multa libidinis respersit infamia. [ERROR: no reftable :] Cf. SHA, M. Ant. 19,1-4; 24,5; 29,1

13. [ERROR: no reftable :] A 76v/6; cf. CIL VI 931 Iuxta Capitolium


IMP. CAESARI VESPASIANO. AVG.
PONT. MAX. TR. POT. III . [ERROR: no reftable :] Correxi ex III IMP. II X .
P. P. COS. III . DES. IIII . S. C. QVOD VIAS
VRBIS NEGLIGENTIA SVPERIOR.
TEMPOR. CORRVPTAS IMPENSA
SVA RESTITVIT.

13.1. Integrum sic: Imperatori Cęsari Vespasiano Augusto, pontifici maximo, tribunicię potestatis tertium, imperatori octauum, patri patrię, consuli tertium, designato quartum, senatus consulto quod uias urbis negligentia superiorum temporum corruptas impensa sua restituit.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.