Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
13.2. Quando hoc egerit, indicat dum ait "designatus quartum", id est in quarto eius consulatu. [ERROR: no reftable :](Vespasianus) Hic apud Iudeam ab exercitu imperator salutatus bellum Tito filio commendans Romam proficiscitur. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron. A. D. 72 [= 71] Capitolium casu incensum orsus est ędificare. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron. A. D. 76 [= 75] Colonias deduxit. Ventris profluuione in uilla propria in agro Reatino uita decessit anno ętatis LXIX, quod fuit anno Domini LXXX. [ERROR: no reftable :]Colonias eqs .: cf. Euseb. Chron. A. D. 80 Imperauit annos IX, dies XXII. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron. lemm. ante A. D. 72 [= 71] Pręsens autem epigramma docet statuam illi positam pro merito liberalitatis operi publico impensę. 13.3. Et nostra quidem ętate multa per pręfectos urbium construuntur ad ciuium commodum, sed qui id suo sumptu peragat, inuenitur nemo. Quęris quare? Quia nullo eiusmodi remunerationis exemplo prouocantur.
14.
[ERROR: no reftable :]
A 76v/4, ubi Romę in arcu;
cf. CIL VI 1106
In quodam arcu
14.1. [ERROR: no reftable :](Gallienus) [ERROR: no reftable :] Correxi ex Gallenus Gallienus cum Valeriano pręfuit Romanorum imperio annos XV. In omnem lasciuiam effusus erat. Mediolani interficitur. Quidam ergo Aurelius Victor arcum ei erexit, suam erga ipsum beniuolentiam testatus. Coepit autem ille imperare
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.