Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 49v/ --

cęteris. [ERROR: no reftable :] Cf. Plin. Hist. nat. 16,168, ubi Characian vocabant crassiorem firmioremque, plocimon vero subtiliorem Harundo autem apta est ad aliquid metiendum, unde in Ezechiele legimus: Et calamus mensurę in manu eius. [ERROR: no reftable :] Ez 40,3

110.3. Potuit iure suo gloriari Xenogoras [ERROR: no reftable :] Pro Xenagoras et, sicut fecit Thales philosophus ęquilatere circuli triangulo descripto, bouem immolare, [ERROR: no reftable :] Cf. Diog. Laert. 1,24 nisi quidam promere ausi fuissent quot stadia totius terrę ambitus contineat, quantum a terra distet nubium altitudo atque uentorum, quantum inde spacii sit ad lunam, ad solem, ad cętera errantia sydera.

110.4. Sed certe his omnibus longe pręstabilius est mensuram nosse uitę atque morum. Est enim modus in rebus (ut Lucretius [ERROR: no reftable :] Recte Horatius inquit), sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum. [ERROR: no reftable :]Hor. Sat. 1,1,106-7 Non hoc dicimus ut geometrię rationem improbemus – utilis est multis –, sed ut bono melius pręferamus.

111. [ERROR: no reftable :] A 80v/1; cf. CIL III 2979 NONAE

L. BARBIVS [ERROR: no reftable :] Ipse ex BARBVS correxit CRAPVS. ET. Q. BARBI-

VS RVFFVS SIBI ET SVIS. V. F. IN

FR. P. XXXV. IN AG. P. X.

111.1. L. Lucius. Q. Quintus. V. F. Viuus fecit. In fronte pedes XXXV, in agro pedes X: in quo spacio aliis sepulturam ponere ius non est nisi domino loci permittente.

111.2. Frons autem illud sepulchri latus est in quo litterę

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.