Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 50 --

incisę sunt. Quod terrę circa alia latera patet, ager dicitur.

112. [ERROR: no reftable :] A 80/4; cf. CIL III 2676 = 9707 TRAGVRII

L. STALLIVS SECVNDVS. VI. VIR.

AVG. ET STALLIA CALIROHE VXOR

CVM LIBERIS AEDEM MATRI MA-

GNAE EX VOTO SVSCEPTO FECE-

RVNT. S. P.

112.1. L. Lucius. VI. VIR. AVG. Sex uir Augustalis. S. P. Sua pecunia.

112.2. [ERROR: no reftable :](VI uir Augustalis) Sex uir Augustalis dicitur decreto Augusti extra ordinem constitutus. [ERROR: no reftable :](Cybele) Magna mater Cybele est, quę Ops dicitur et deum mater et Berecinthia et Rhea et Bona dea et Pales. Eam terrę pręesse fabulantur. Magna ergo mater quę mortalibus pręstat alimenta; Cybele a Cybelo, Phrigię oppido, in quo colebatur; Ops quod opem ferat agricolis; deorum mater quia Saturno Iouem et alios deos genuisse dicitur; Berecinthia a Berecintho, monte Phrigię; Rhea Gręce Ops est Latine; Bona dea quia fruges largitur; Pales quia gregibus pabula subministrat.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.