CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 798421 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/798421.

Nodus 798421 in documento krizanic-j-davorija.xml


Epos heroicum Modi Latini. Non erat, o felix Caesar, tuis gloriis satis, Quod innumerorum vocibus praedicabatur populorum Tua virtus: iam et dura sonant tua nomina saxa, Et gelidae cautes edunt sapientia verba, Quae, ex quo duo millia annuorum Sol circuituum Percurrit, sapientum nullus valuit explanare, Solus Athanasius haec miranda facit: solus ingenii vi Scintillas doctrinarum ex lapide excutit copiose. At Caesareum, super alas laudis, nomen sublime Trans montes, trans maria volat, et sidera tangit. Iamque mea cithara silescit: animus vero vovere non desinet: Perfausto multos annos flore, claresce, nomen ingens; Perenna, triumpha, regna, inimicis esto tremendum.