EVCHERII, QVAE FERTVR, DE SITV HIERVSOLIMITANAE VRBIS ATQVE IPSIVS IVDAEAE EPISTOLA AD FAVSTVM PRESBYTERVM.

1. Fausto presbytero insulano Eucherius episcopus.

2. Hierusolimitanae urbis situm atque ipsius Iudaeae, ut mihi uel relatione cognitus erat uel lectione conpertus, breuiter amplexus sum breui et ipsum praefatione indicans, quia opusculo non diffuso nequaquam esse diffusam praefationem decet. Vale in Christo, decus et praesidium meum.

3. Hierusalem ab Aelio Adriano Aelia uocitatur, nam post subuersionem Titi conditoris Aelii nomen cum opere suscepit. Natura loci edita adeuntibus eam qualibet ex parte haut dubie ascendendum erit, diutino quippe, sed molli tractu adsurgit. Situs ipse urbis paene in orbem circumactus est non paruo murorum ambitu, quo etiam montem Sion quondam uicinum iam intra se recipit, qui a meridie positus pro arce urbi supereminet. Maior ciuitatis pars infra montem iacet in planitie humilioris collis sita.

4. Mons Sion latere uno, quod aquilonem respicit, clericorum religiosorumque habitationibus sequestratur, cuius in uertice planitiem monachorum cellulae obtinuerunt ecclesiam circumdantes, quae illic fertur ab apostolis fundata pro loci resurrectionis dominicae reuerentia, eo quod ibi promisso quondam per Dominum paracleto repleti sunt spiritu.

5. Celebriores tres sunt portarum exitus, unus ab occasu, alter ab oriente, tertius a septentrione.

6. Ingressis a septentrionaliparteurbemprimum de locissanctis pro conditione platearum deuertendum est ad basilicam, quae appellatur, a Constantino magno cultu nuper extructam. Dehinc cohaerentia ab occasu loca uisuntur Golgotha atque Anastasis; sed Anastasis in loco est resurrectionis, Golgotha uero medius inter Anastasim ac Martyrium locus est dominicae passionis, in quo etiam rupis apparet illa, quae quondam ipsam adfixo Domino crucem pertulit. Atque haec tamen extra montem Sion posita cernuntur, quo se ad aquilonem deficiens loci tumor porrexit.

7. Templum uero in inferiore parte urbis in uicinia muri ab oriente locatum magnificeque extructum quondam miraculum fuit, ex quo parietis unius in ruinis quaedam pinna superest reliquis a fundamentis usque distructis. Paucae illic cisternae in usum aquarum ostenduntur.

8. In ea parte ciuitatis, quae ad septentrionem tenditur vicina templo Bethsaida piscina gemino apparet insignis lacu, quorum alter hibernis plerumque impletur imbribus, alter rubris est discolor aquis.

9. Ab ea fronte montis Sion, quae praerupta rupe orientalem plagam spectat, intra muros atque ad radices collis fons Siloa prorumpit, qui alternante aquarum accessu in meridiem fluit. Iuxta murum Hierusalem uel templi ab oriente Geennon occurrit, quae uallis Iosaphat uocatur, a septentrione in austrum porrecta, per quam Cedron torrens, si quando pluuiarum aquas recipit, decurrit.

10. Circumiecta Hierusolimitanae urbis aspera ac montuosa cernuntur, quae etiam montem Oliueti mille a se discretum passibus in orientem prospectat. Duae in eo ecclesiae celeberrimae habentur, una in eo fundata loco, in quo Dominus ad discipulos habuisse sermonem, alia in illo loco, de quo in caelum ascendisse traditur.

11. Sex milibus ab Hierusolima Bethlem in meridiano latere secedit, quae humili muro et absque turribus angustissimo spatio circumdatur, ubi praesepe Domini exornatum insuper argento atque auro fulgenti cella ambitur.

12. Hiericho uero ab Hierusolima in orientem aestiuum decem et octo milibus excurrit. Iordanis quoque ab eadem caeli parte ludaeae terrae praetenditur, quarto et uicesimo lapide ab Aelia separatus, qui primum mare Tiberiadis intersecans atque ex hoc mergens largis deinde ac placide fluentibus aquis in mare mortuum conditur, quod mare Hierusolimam uiginti circiter milibus respicit.

13. Chebron ciuitas quondam gigantum lapide ferme uicesimo et secundo ab Hierusalem infra meridianam plagam distat.

14. Mare magnum nusquam uicinius quam circa Ioppen oppidum possidet, quod quadraginta ab ea in occasum aestiuum milibus abest.

15. Longitudo uerum terrae Iudaeae a Dan usque Bersabee praetenditur ab aquilonali plaga in meridiem producta. Dan quippe uicus exiguus est in exterioribus Iudaeae, quae septentrionalem partem contuentur, in quarto a Paneade miliario Tyrum pergentibus, de quo Iordanis erumpens a loco nomen sortitus est. Ior uero Ebraei fluuium appellant. Ceterum Bersabee, ut supra diximus, ad austrum uergens uicus est maximus uicesimo a Chebron miliario.

16. Igitur longitudo siue etiam latitudo Iudaeae quanta sit, sanctus quoque Hieronymus determinauit in quadam epistola ad Dardanum, de qua nos huic operi, quae necessaria uidebantur, excerpsimus, in qua aduersum Iudaeos de terra repromissionis disserens etiam haec addidit:

17. "Respondeant mihi, qui hanc terram, quae nunc nobis Christi passione et resurrectione terra repromissionis effecta est, possessam putant a populo Iudaeorum, postquam reuersus est ex Aegypto, quantum possederit; utique a Dan usque ad Bersabe, quae uix centum sexaginta milium spatio in longum tenditur. Neque enim Dauid et Salomonem potentissimos reges exceptis his, quos post uictoriam in amicitiam receperunt, plus tenuisse scriptura testatur. Et hoc dico, ut taceam quinque Palaestinae ciuitates Gazam, Ascalon, Geth, Accaron, Azotum, Idumaeos quoque a meridiana plaga uix XXV ab Hierusolima milibus separatos, Arabes et Agarenos, quos nunc Sarracenos uocant, inuiciniaurbisHierusalem. Pudet dicere latitudinem terrae repromissionis, ethnicis occasionem blasphemandi dedisse uideamur. A Ioppe usque ad uiculum nostrum Bethlem XLVI milia sunt; cui succedit uastissima solitudo plena ferocium barbarorum."

18. Item paulo post: "Quod si obieceris terram repromissionis dici, quae in Numerorum uolumine continetur, a meridie maris salinarum per Sina et Cadesbarne usque ad torrentem Aegypti, qui iuxta Rinocoruram mari magno influit, et ad occidentem ipsum mare, quod Palaestinae, Phoenici, Syriae Coelen Ciliciaeque praetenditur, ab aquilone Taurum montem et Zephyrium usque Emath, quae appellatur Epiphania Syriae, ad orientem uero per Antiochiam et lacum Ceneret, quae nunc Tiberias appellatur, et Iordanem, qui mari influit salinarum, quod nunc mortuum dicitur, trans Iordanem autem duarum semis tribuum possessionem, Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse: et ego fatebor haec tibi repromissa, non tradita."

19. Item postea addidit: "Et mihi in euangelio promittuntur regna caelorum, quae instrumentum uetus omnino non nominat; sed si non fecero, quae praecepta sunt, nequaquam erit culpa in promittente, sed in me, qui promissum accipere non merui. Lege librum Iosue et Iudicum, et quantis possessionum angustiis sis coartatus intelleges". Haec Hieronymus, uir in omni scripturarum scientia omnium eruditissimus.

20. Sed etiam et Iosephus nobilis historicus Iudaeorum situm totius eius regionis refert, qui utriusque Galilaeae ac Samariae terminos relatione distinguit aut uarias, quae Galilaeae, Syriae et Phoenicae adhaerent disterminantque eam, gentes: a solis Ptolomais territorii sui finibus et mons Carmelus, qui erat ante Galilaeis, nunc uero Tyriorum finibus adsociatus, cui conectitur Gabaa ciuitas, quae quondam Iudaeis causa grauis exitii fuit; ab oriente Hippene et Gadara suis finibus restant. Eadem autem et Gaulanitidi regioni et regno Agrippae confinia praescripta ueteri aeuo fuere. A meridiano latere Scythopolis et Samaria suis utraque excipiunt regionibus nec ultra fluenta Iordanis patiuntur extendi. Septentrionalia eius a dextro latere Tyrus claudit omnisque regio Tyriorum, cuius obiectu Galilaeae spatia definiuntur. Ipsae autem inter se hoc distinguuntur modo, ut quae inferior Galilaea dicitur, ab urbe Tiberiade usque ad urbem, cui nomen Zabulon, supra maritima Ptolomaidis extenta longitudine diffundatur.

21. Latitudo autem eius a uicoChaloth, quiestin campo maximo, usque ad Bersabe haud dubie deducitur. Unde etiam superiori Galilaeae aperitur exordium, quoad uici Bacatae fines attingat; ipso autem uico etiam Tyriae terrae fines determinantur. Longitudinis quoque eius initium uicus est Thoalla, finis Thoalla Iordani finitimus. Hinc intellegi datur, quantum se porrigant spatia Galilaeae superioris, cuius initium Iordanis est, uel eius confinia. Hac igitur suae magnitudinis aestimatione utraque Galilaea distinguitur.

22. Terra autem pinguis, herbosa, diuerso culturae genere nitens, distincta arboribus, ut quemuis adliciat ad sui gratiam et fugitantem laborum ad studia culturae inuitet atque excitet Denique nulla hic uel exigua terrae portio uacat, frequentatur plerisque inhabitantibus. Crebrae urbes, uici frequentes, multitudo hominum innumerabilis, ut exiguus uicus in suo tractu habeat XV milia inhabitantium.

23. Item paulo post: "Samaritana quoque regio, inquit, inter Iudaeam ac Galilaeam media iacet, incipiens a uico, cui nomen est Helias, deficiens in terra Acrabatthenorum, natura consimili nec ullo a Iudaea. Utraque enim montuosa atque campestris est pro locorum diuersitate, neque tota campis diffunditur neque in locis omnibus montium rupibus scinditur, sed utriusque qualitatis habet gratiam. Ad exercitium culturae solubilis terra et mollior eoque frumentis utilis et prope circa fertilitatem soli nulli secunda, maturitate certe fructuum prior omnibus; nam cum adhuc alibi serantur frumenta, istic metuntur. 'Species quoque atque ipsa frumenti natura haud usquam praestantior habetur. Aqua dulcis, decora ad speciem, suauis quoque ad potum, ut secundum elementorum gratiam aestimauerint Iudaei eam promissam patribus terram fluentem mel et lac, cum spoponderit illis resurrectionis praerogatiuam, et utrumque quidem diuina pietas contulerat, si seruassent fidem; sed infidelibus animis utrumque ereptum, hic iugo captiuitatis, illic uinculo peccati. Nemorosa regio et ideo diues pecoris, abundans lactis, denique nusquam sic lacte distenta pecus ubera gerit. Poma siluestria uel insitiua super omnium regionum copias. Referta autem utraque uel Samaria uel Iudaea hominum multitudine, ut mihi uideantur hinc illud interpretati Iudaei, quod scriptum est: Quia nulla erit in his sterilis et infecunda, cum hoc lex de meritorum fecunditate praescripserit et uirtutum fertilitate.

24. Principium Samariae de Arabiae finibus a uico, cui nomen Iordanis, finis ab aquilone porrigitur uico Bortheo, latitudo autem Iudaeae a Iordane usque Ioppen. Incipit enim a fontibus Iordanis et a monte Libano et usque ad Tiberiadis lacum dilatatur. A uico quoque Arfa initium longitudinis eius, quae usque uicum extenditur Iuliadem, in quo Iudaeorum pariter ac Tyriorum communis habitatio.

25. In medio autem Iudaeae ciuitas Hierusolima quasi umbilicus regionis totius, ut prudentibus placuit, nuncupatur, abundans regio mediterraneis copiis nec fraudata maritimis, quia praetendit usque Ptolomaidem et totum illud mare praetexit littoribus suis. Multae urbes, sed inter omnes Hierusolima eminet, ita ut quasi caput in suo corpore non obumbret sua membra, sed regat atque eis tuitioni sit et pulchritudini."

26. Hactenus Iosephus, quem idcirco relationi huic inserendum putaui, ut ueritatem studiose inquirentibus maiorem Iudaeus relator de Iudaeae situ fidem faceret.