Terentii Adelphoe

Cf. editionem in Persei bibliotheca

MICIO

sed estne hic ipsus, de quo agebam? et certe is est.
nescio quid tristem uideo: credo iam, ut solet
iurgabit. saluom te aduenire, Demea,
gaudemus.

DEMEA MICIO
SENES DUO

DE. Ehem opportune: te ipsum quaerito.
MI. Quid tristis es? DE. Rogas me, ubi nobis Aeschinus
siet, quid tristis ego sim? MI. Dixin hoc fore?
quid fecit? DE. Quid ille fecerit? quem neque pudet
quicquam nec metuit quemquam neque legem putat
tenere se ullam. nam illa quae antehac facta sunt
omitto: modo quid dissignauit! MI. Quidnam id est?
DE. Fores ecfregit atque in aedis inruit
alienas: ipsum dominum atque omnem familiam
mulcauit usque ad mortem: eripuit mulierem
quam amabat. clamant omnes indignissume
factum esse. hoc aduenienti quot mihi, Micio,
dixere! in orest omni populo. denique,
si conferendum exemplumst, non fratrem rei
uidet operam dare, ruri esse parcum ac sobrium?
nullum huius simile factum. haec quom illi, Micio,
dico, tibi dico: tu illum corrumpi sinis.