Cicero de legibus 1, 1
Fons: Cic. leg. 1, 1 (Perseus)
Atticvs: Lucus quidem ille et haec Arpinatium quercus agnoscitur, saepe a me lectus in Mario: si enim manet illa quercus, haec est profecto; etenim est sane uetus.
Qvintvs: Manet uero, Attice noster, et semper manebit: sata est enim ingenio. Nullius autem agricolae cultu stirps tam diuturna quam poetae uersu seminari potest.
Atticvs: Quo tandem modo, Quinte? Aut quale est istuc quod poetae serunt? Mihi enim uideris fratrem laudando suffragari tibi.
Qvintvs: Sit ita sane; uerum tamen dum Latinae loquentur litterae, quercus huic loco non deerit quae Mariana dicatur, eaque, ut ait Scaeuola de fratris mei Mario, canescet saeclis innumerabilibus, nisi forte Athenae tuae sempiternam in arce oleam tenere potuerunt, aut quam Homericus Vlixes Deli se proceram et teneram palmam uidisse dixit, hodie monstrant eandem, multaque alia multis locis diutius commemoratione manent quam natura stare potuerunt. Quare glandifera illa quercus, ex qua olim euolauit nuntia fulua Iouis miranda uisa figura, nunc sit haec. Sed cum eam tempestas uetustasue consumpserit, tamen erit his in locis quercus quam Marianam quercum uocabunt.
Forcellini, suffragor
SUFFRĀGOR vel subfragor, āris, ātus sum, ari, dep. 1. (suffragium) Suffrago, as etc. rarius, pro suffragor, forma activa. Sisenn. apud Non. p. 468. 12. Merc. Multi populi – dictaturam omnibus animis et studiis suffragaverunt. et ibid. Suffragabunt. — Part. Suffragans II. c; Suffragatus II. a. —
Suffragor est suffragio ferendo aliave ratione faveo, ψηφίζομαι (It. dare il voto in favore, portare, favorire; Fr. donner son suffrage, voter; Hisp. votar, dar ó decir su voto; Germ. durch s. Votum od. s. Stimme begünstigen; Angl. vote for).
I.) Proprie. Cic. 3. Legg. 15. 34. Suffragandi nimia libido eripienda fuit potentibus. Id. Mur. 34. 71. Si nihil erit, praeter ipsorum suffragium, tenue est; si, ut suffragantur, nihil valent gratia. Adde Sull. 24. 68. Liv. 28. 38. Convenerant non suffragandi modo sed etiam spectandi causa P. Scipionis.
II.) Translate est auxilio sum, commendo, fareo, juvo, obsequor, cui refragor vel adversor contrarium est, ajutare, raccomandare, suffragare.
- a) Cum Dativo. Caes. 1. B. C. 61. Huic consilio suffragabatur illa res. Cic. 7. Verr. 69. 178. Cui legi quum vestra dignitas vehementer adversetur, istius impudentia suffragatur. h. e. suadet. Id. 1. Off. 39. 138. Domus quum vulgo miseretur, suffragata domino, novo homini, ad consulatum putabatur. Id. 1. Legg. 1. 1. Mihi videris fratrem laudando suffragari tibi. Id. 1. ad Brut. 10. ante med. Suffragari cupiditati alicujus. Planc. ad Cic. 10. Fam. 7. sub fin. A te peto, ut dignitati meae suffrageris. Lentul. ad eumd. 12. ibid. 14. ante med. Velim, ut in senatu et in ceteris rebus laudi nostrae suffragere. Maecian. Dig. 32. 1. 95. Voluntas defuncti ei sententiae suffragatur. Quintil. 11. 3. ante med. Ornata est pronunciatio, cui suffragatur vox facilis, magna etc.
- b) Cum Acc. Capell. 1. p. 12. Cum futura pronuba Eadem profecto quaeque suffragabitur.
- c) Absolute. Q. Cic. Petit. cons. 7. ad fin. Eximiam quamdam gloriam et dignitatem esse oportet in eo, quem homines ignoti, nullis suffragantibus meritis, honore afficiant. In quodam MS. Verburg. deest meritis. et Cic. 10. Fam. 5. a med. Fortuna suffragante videris res maximas consecutus. Nepos Alcib. 5. Suffragante Theramene, populi scito restituitur. Quintil. 11. 3. 121. Si memoria fefellerit, aut cogitatio non suffragetur. Adde ibid. 2. 45. et 48.