erit igitur in hoc certamine is vobis illisque animus, qui victoribus et victis esse solet. nec nunc illi, quia audent, sed quia necesse est, pugnaturi sunt; nisi creditis, qui exercitu incolumi pugnam detractavere, eos duabus partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis qui plures paene perierint quam supersint plus spei nactos esse.