Aliud enim mihi quoddam orationis genus esse videtur eorum hominum , de quibus paulo ante dixisti , quamvis illi ornate et graviter aut de natura rerum aut de humanis rebus loquantur : nitidum quoddam genus est verborum et laetum , et palaestrae magis et olei , quam huius civilis turbae ac fori.