Iam vero consilio ac sapientia qui regere ac gubernare rem publicam possint , multi nostra , plures patrum memoria atque etiam maiorum exstiterunt , cum boni perdiu nulli , vix autem singulis aetatibus singuli tolerabiles oratores invenirentur.