Quod si tibi tantum in nobis videtur esse , quibus etiam si ingenium , ut tu putas , non maxime defuit , doctrina certe et otium et hercule etiam studium illud discendi acerrimum defuit , quid censes , si ad alicuius ingenium vel maius illa , quae ego non attigi , accesserint , qualem illum et quantum oratorem futurum ? '