Quas ego si quis sit unus complexus omnis , idemque si ad eas facultatem istam ornatissimae orationis adiunxerit , non possum dicere eum non egregium quendam hominem atque admirandum fore ; sed is , si quis esset aut si etiam umquam fuisset aut vero si esse posset , tu esses unus profecto , qui et meo iudicio et omnium vix ullam ceteris oratoribus—pace horum dixerim— laudem reliquisti.