Quae , cum ego praetor Rhodum venissem et cum summo illo doctore istius disciplinae Apollonio ea , quae a Panaetio acceperam , contulissem , inrisit ille quidem , ut solebat , philosophiam atque contempsit multaque non tam graviter dixit quam facete ; tua autem fuit oratio eius modi , non ut ullam artem doctrinamve contemneres , sed ut omnis comites ac ministratrices oratoris esse diceres.