Tum ridens Scaevola ' non luctabor tecum , ' inquit ' Crasse , amplius ; id enim ipsum , quod contra me locutus es , artificio quodam es consecutus , ut et mihi , quae ego vellem non esse oratoris , concederes et ea ipsa nescio quo modo rursus detorqueres atque oratori propria traderes.