Sed , ut solebat C. Lucilius saepe dicere , homo tibi subiratus , mihi propter eam ipsam causam minus quam volebat familiaris , sed tamen et doctus et perurbanus , sic sentio neminem esse in oratorum numero habendum , qui non sit omnibus eis artibus , quae sunt libero dignae , perpolitus ; quibus ipsis si in dicendo non utimur , tamen apparet atque exstat , utrum simus earum rudes an didicerimus : ut qui pila ludunt , non utuntur in ipsa lusione artificio proprio palaestrae , sed indicat ipse motus , didicerintne palaestram an nesciant , et qui aliquid fingunt , etsi tum pictura nihil utuntur , tamen , utrum sciant pingere an nesciant , non obscurum est ;