Est enim finitimus oratori poeta , numeris astrictior paulo , verborum autem licentia liberior , multis vero ornandi generibus socius ac paene par ; in hoc quidem certe prope idem , nullis ut terminis circumscribat aut definiat ius suum , quo minus ei liceat eadem illa facultate et copia vagari qua velit.