Sed si me audiet , quoniam philosophia in tris partis est tributa , in naturae obscuritatem , in disserendi subtilitatem , in vitam atque mores , duo illa relinquamus atque largiamur inertiae nostrae ; tertium vero , quod semper oratoris fuit , nisi tenebimus , nihil oratori , in quo magnus esse possit , relinquemus.