Sin cuipiam nimis infinitum videtur , quod ita posui "quacumque de re ," licet hinc quantum cuique videbitur circumcidat atque amputet , tamen illud tenebo , si , quae ceteris in artibus atque studiis sita sunt , orator ignoret tantumque ea teneat , quae sint in disceptationibus atque usu forensi , tamen his de rebus ipsis si sit ei dicendum , cum cognoverit ab eis , qui tenent , quae sint in quaque re , multo oratorem melius quam ipsos illos , quorum eae sint artes , esse dicturum.