Atque illud est probabilius , neque tamen verum , quod Socrates dicere solebat , omnis in eo , quod scirent , satis esse eloquentis ; illud verius , neque quemquam in eo disertum esse posse , quod nesciat , neque , si optime sciat ignarusque sit faciundae ac poliendae orationis , diserte id ipsum , de quo sciat , posse dicere.