Neque enim si Philonem illum architectum , qui Atheniensibus armamentarium fecit , constat perdiserte populo rationem operis sui reddidisse , existimandum est architecti potius artificio disertum quam oratoris fuisse ; nec , si huic M. Antonio pro Hermodoro fuisset de navalium opere dicendum , non , cum ab illo causam didicisset , ipse ornate de alieno artificio copioseque dixisset ; neque vero Asclepiades , is quo nos medico amicoque usi sumus tum eloquentia vincebat ceteros medicos , in eo ipso , quod ornate dicebat , medicinae facultate utebatur , non eloquentiae.