Atque haud scio an minus vobis hoc sim probaturus ; equidem non dubitabo , quod sentio , dicere : physica ista ipsa et mathematica et quae paulo ante ceterarum artium propria posuisti , scientiae sunt eorum , qui illa profitentur , inlustrari autem oratione si quis istas ipsas artis velit , ad oratoris ei confugiendum est facultatem.