Quaero enim num possit aut contra imperatorem aut pro imperatore dici sine rei militaris usu aut saepe etiam sine regionum terrestrium aut maritimarum scientia ; num apud populum de legibus iubendis aut vetandis , num in senatu de omni rei publicae genere dici sine summa rerum civilium cognitione et prudentia ; num admoveri possit oratio ad sensus animorum atque motus vel inflammandos vel etiam exstinguendos , quod unum in oratore dominatur , sine diligentissima pervestigatione earum omnium rationum , quae de naturis humani generis ac moribus a philosophis explicantur.