Etenim saepe in eis causis , quas omnes proprias esse oratorum confitentur , est aliquid , quod non ex usu forensi , quem solum oratoribus conceditis , sed ex obscuriore aliqua scientia sit promendum atque sumendum.