Etenim cum illi in dicendo inciderint loci , quod persaepe evenit , ut de dis immortalibus , de pietate , de concordia , de amicitia , de communi civium , de hominum , de gentium iure , de aequitate , de temperantia , de magnitudine animi , de omni virtutis genere sit dicendum , clamabunt , credo , omnia gymnasia atque omnes philosophorum scholae sua esse haec omnia propria , nihil omnino ad oratorem pertinere ;