Quibus de rebus Aristotelem et Theophrastum scripsisse fateor ; sed vide ne hoc , Scaevola , totum sit a me : nam ego , quae sunt oratori cum illis communia , non mutuor ab illis , isti quae de his rebus disputant , oratorum esse concedunt , itaque ceteros libros artis suae nomine , hos rhetoricos et inscribunt et appellant.