Nam si quis erit qui hoc dicat , esse quasdam oratorum proprias sententias atque causas et certarum rerum forensibus cancellis circumscriptam scientiam , fatebor equidem in his magis adsidue versari hanc nostram dictionem , sed tamen in his ipsis rebus permulta sunt , quae ipsi magistri , qui rhetorici vocantur , nec tradunt nec tenent.