Quicquid erit igitur quacumque ex arte , quocumque de genere , orator id , si tamquam clientis causam didicerit , dicet melius et ornatius quam ipse ille eius rei inventor atque artifex.