Vis enim , ut mihi saepe dixisti , quoniam , quae pueris aut adulescentulis nobis ex commentariolis nostris incohata ac rudia exciderunt , vix sunt hac aetate digna et hoc usu , quem ex causis , quas diximus , tot tantisque consecuti sumus , aliquid eisdem de rebus politius a nobis perfectiusque proferri ; solesque non numquam hac de re a me in disputationibus nostris dissentire , quod ego eruditissimorum hominum artibus eloquentiam contineri statuam , tu autem illam ab elegantia doctrinae segregandam putes et in quodam ingeni atque exercitationis genere ponendam.