Quam ob rem , si ornate locutus est , sicut et fertur et mihi videtur , physicus ille Democritus , materies illa fuit physici , de qua dixit , ornatus vero ipse verborum oratoris putandus est ; et , si Plato de rebus ab civilibus controversiis remotissimis divinitus est locutus , quod ego concedo ; si item Aristoteles , si Theophrastus , si Carneades in rebus eis , de quibus disputaverunt , eloquentes et in dicendo suaves atque ornati fuerunt , sint eae res , de quibus disputant , in aliis quibusdam studiis , oratio quidem ipsa propria est huius unius rationis , de qua loquimur et quaerimus.