Nam si quis hunc statuit esse oratorem , qui tantummodo in iure aut in iudiciis possit aut apud populum aut in senatu copiose loqui , tamen huic ipsi multa tribuat et concedat necesse est ; neque enim sine multa pertractatione omnium rerum publicarum neque sine legum , morum , iuris scientia neque natura hominum incognita ac moribus in his ipsis rebus satis callide versari et perite potest ; qui autem haec cognoverit , sine quibus ne illa quidem minima in causis quisquam recte tueri potest , quid huic abesse poterit de maximarum rerum scientia ?