Stoici vero nostri disputationum suarum atque interrogationum laqueis te inretitum tenerent ; Peripatetici autem etiam haec ipsa , quae propria oratorum putas esse adiumenta atque ornamenta dicendi , a se peti vincerent oportere , ac non solum meliora , sed etiam multo plura Aristotelem Theophrastumque de istis rebus , quam omnis dicendi magistros scripsisse ostenderent.