Agerent enim tecum lege primum Pythagorei omnes atque Democritii ceterique in iure sua physici vindicarent ornati homines in dicendo et graves , quibuscum tibi iusto sacramento contendere non liceret ; urgerent praeterea philosophorum greges iam ab illo fonte et capite Socrate nihil te de bonis rebus in vita , nihil de malis , nihil de animi permotionibus , nihil de hominum moribus , nihil de ratione vitae didicisse , nihil omnino quaesisse , nihil scire convincerent ; et cum universi in te impetum fecissent , tum singulae familiae litem tibi intenderent ; instaret Academia , quae , quicquid dixisses , id te ipsum negare cogeret ;