Quid ? leges veteres moresque maiorum ; quid ? auspicia , quibus ego et tu , Crasse , cum magna rei publicae salute praesumus ; quid ? religiones et caerimoniae ; quid ? haec iura civilia , quae iam pridem in nostra familia sine ulla eloquentiae laude versantur , num aut inventa sunt aut cognita aut omnino ab oratorum genere tractata ?