Ego vero si velim et nostrae civitatis exemplis uti et aliarum , plura proferre possim detrimenta publicis rebus quam adiumenta , per homines eloquentissimos importata ; sed ut reliqua praetermittam , omnium mihi videor , exceptis , Crasse , vobis duobus , eloquentissimos audisse Ti. et C. Sempronios , quorum pater , homo prudens et gravis , haudquaquam eloquens , et saepe alias et maxime censor saluti rei publicae fuit : atque is non accurata quadam orationis copia , sed nutu atque verbo libertinos in urbanas tribus transtulit , quod nisi fecisset , rem publicam , quam nunc vix tenemus , iam diu nullam haberemus.