Quid enim est aut tam admirabile , quam ex infinita multitudine hominum exsistere unum , qui id , quod omnibus natura sit datum , vel solus vel cum perpaucis facere possit ? aut tam iucundum cognitu atque auditu , quam sapientibus sententiis gravibusque verbis ornata oratio et polita ? aut tam potens tamque magnificum , quam populi motus , iudicum religiones , senatus gravitatem unius oratione converti ?