Qui cum ita esset exorsus : non sibi cohortandum Sulpicium et Cottam , sed magis utrumque conlaudandum videri , quod tantam iam essent facultatem adepti , ut non aequalibus suis solum anteponerentur , sed cum maioribus natu compararentur ; ' neque vero mihi quicquam ' inquit ' praestabilius videtur , quam posse dicendo tenere hominum coetus mentis , adlicere voluntates , impellere quo velit , unde autem velit deducere : haec una res in omni libero populo maximeque in pacatis tranquillisque civitatibus praecipue semper floruit semperque dominata est.