Sed tamen in his vel asperitatibus rerum vel angustiis temporis obsequar studiis nostris et quantum mihi vel fraus inimicorum vel causae amicorum vel res publica tribuet oti , ad scribendum potissimum conferam ; tibi vero , frater , neque hortanti deero neque roganti , nam neque auctoritate quisquam apud me plus valere te potest neque voluntate.