postero autem die , cum illi maiores natu satis quiessent et in ambulationem ventum esset , dicebat tum Scaevolam duobus spatiis tribusve factis dixisse ' cur non imitamur , Crasse , Socratem illum , qui est in Phaedro Platonis ? Nam me haec tua platanus admonuit , quae non minus ad opacandum hunc locum patulis est diffusa ramis , quam illa , cuius umbram secutus est Socrates , quae mihi videtur non tam ipsa acula , quae describitur , quam Platonis oratione crevisse , et quod ille durissimis pedibus fecit , ut se abiceret in herba atque ita illa , quae philosophi divinitus ferunt esse dicta , loqueretur , id meis pedibus certe concedi est aequius. '