Quam spem cogitationum et consiliorum meorum cum graves communium temporum tum varii nostri casus fefellerunt ; nam qui locus quietis et tranquillitatis plenissimus fore videbatur , in eo maximae moles molestiarum et turbulentissimae tempestates exstiterunt ; neque vero nobis cupientibus atque exoptantibus fructus oti datus est ad eas artis , quibus a pueris dediti fuimus , celebrandas inter nosque recolendas.