Quam ob rem mirari desinamus , quae causa sit eloquentium paucitatis , cum ex eis rebus universis eloquentia constet , in quibus singulis elaborare permagnum est , hortemurque potius liberos nostros ceterosque , quorum gloria nobis et dignitas cara est , ut animo rei magnitudinem complectantur neque eis aut praeceptis aut magistris aut exercitationibus , quibus utuntur omnes , sed aliis quibusdam se id quod expetunt , consequi posse confidant.