Est enim et scientia comprehendenda rerum plurimarum , sine qua verborum volubilitas inanis atque inridenda est , et ipsa oratio conformanda non solum electione , sed etiam constructione verborum , et omnes animorum motus , quos hominum generi rerum natura tribuit , penitus pernoscendi , quod omnis vis ratioque dicendi in eorum , qui audiunt , mentibus aut sedandis aut excitandis expromenda est ; accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili venustate atque urbanitate coniuncta ; tenenda praeterea est omnis antiquitas exemplorumque vis , neque legum ac iuris civilis scientia neglegenda est.