Excitabat eos magnitudo , varietas multitudoque in omni genere causarum , ut ad eam doctrinam , quam suo quisque studio consecutus esset , adiungeretur usus frequens , qui omnium magistrorum praecepta superaret ; erant autem huic studio maxima , quae nunc quoque sunt , exposita praemia vel ad gratiam vel ad opes vel ad dignitatem ; ingenia vero , ut multis rebus possumus iudicare , nostrorum hominum multum ceteris hominibus omnium gentium praestiterunt.