Atque ut omittam Graeciam , quae semper eloquentiae princeps esse voluit , atque illas omnium doctrinarum inventrices Athenas , in quibus summa dicendi vis et inventa est et perfecta , in hac ipsa civitate profecto nulla umquam vehementius quam eloquentiae studia viguerunt.