Quod hoc etiam mirabilius debet videri , quia ceterarum artium studia fere reconditis atque abditis e fontibus hauriuntur , dicendi autem omnis ratio in medio posita communi quodam in usu atque in hominum ore et sermone versatur , ut in ceteris id maxime excellat , quod longissime sit ab imperitorum intellegentia sensuque disiunctum , in dicendo autem vitium vel maximum sit a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere.